- PROPITIATORIUM
- PROPITIAtORIUMGraece Ι῾λαςτήριον, Hebraice Gap desc: Hebrew sic dictum, quod in eo Deus sese praesentem et proptitium Populo exhiberet, Arcam Foederis in Veter. Testamento tegebat; ex solido auro confectum, pari cum area longitudine ac latitudine. Exodi c. 25. v. 17.-22. Eminebant ex eodem ex auro duo Cherubini, Exodi c. 25. v. 18--20. de quibus vide infra in voce Vituli. Inter cherubinos sedes et thronus Dei erat, qui locum istum gloriâ suâ implebat; cuius externum symbolum Nubes fuit ac Ignis, quae inde Gloria Dei appellantur, Exodi c. 40. v. 33. et 34. collat. cum Numer. c. 9. v. 15. Erant autem duae illic res, duplexque miraculum, Nubes et Ignis, sive Nubes mediô sinu Igneam speciem complexa, quae ex Nube illa divinum in modum coruscabat. Qui sive Ignis, sive Lux, Dei gloria proprie, seu gloriosum praesentiae eius symbolum erat. Vide Exodi, c, 24. v. 16. Numer. c. 16. v. 42. et conf. Lucae c. 2. v. 9. Matth. c. 17. v. 5. etc. Propria vero Numinis sedes erat locus ille in Propitatorie, quem Cherubinorum alae amplexu suô incingebant; quemque Nubes illa augustum in modum medium implebat, Quia in nube appareo super operculum illud etc. Levit, c. 16. v. 2. Inde Deus petentibus responsa dabat, Exodi c. 25. v. 22. et Numer. 7. v. 89. Atque haec erat illa Gap desc: Hebrew, seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei tantopere celebrant. quorum omnium mysticam signisicationem exhibet Ft. Burmannus, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 14. In Nov. Test. Propitiatorium nostrum est Dn. Noster Iesus Christus Rom. c. 3. v. 25. Sed et in Ecclesia Romana. sic vocatur id, quod Ciborium alias et Confessionem, ut vocant, totumque Altare contegit, ut videre est apud Auctores laudatos Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.